Epistola II ad Corinthos*

Caput 6: Versus 4

Sicut Dei ministros.Hi non adulantur, ut pseudo studentes lucro.In multa patientia, intribulationibus.In tot duris, leve est onus Christi et requies, intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim saeva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur:Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vosMatth. 11.. Et iterum:Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave estIbid., etc.
(* Traductions européennes)